# De differentiis animalium 525

Edward Wotton, De differentiis animalium, FERENTIIS LIBER X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/525
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/525

Aquam omnia eius generis ore accipiunt, E quam per partes illas asperiusculas, quas branchiarum specie conditas esse diximus, rursum egerunt: quae partes omnibus quidem insunt: sed locusta plures habet. Dentes omnibus primores bini, & in ore caruncula quędam linguae effigie constituta est: tum stomachus ori continuo iunctus, exiguus pro portione suorum corporum magnitudinis, & in cancris breuis adeo, ut protinus uenter os excipere uideatur. Hunc excipit uenter, in quo locustae & cancrorum nonnulli dentes alios habent: quoniam superiores illi non satis secare queant. Mox à uentre, intestinum simplex rectum, quod locustaceis & squillis rectâ in caudam finit, qua excrementa emittunt, & oua pa

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
