# De differentiis animalium 526.1-4

Edward Wotton, De differentiis animalium, 526.1 to 526.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/526.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/526.1

Conduntur hyberno tempore: & locustae quidem & cancri crusta sua exuuntur per uer, quemadmodum angues membrana uernationis quam senectutem uocant: cum uero exuunt, mollis admodum crusta subnascitur Crustacea omniuora sunt: quippe quae & lapillos & limum, & algam deuo rent, atque etiam stercus (ut cancri saxatiles) & carnes etiam nimirum appetunt. Omnia eius generis hyeme lęduntur, autumno & uere pinguescunt, & plenilunio magis. Quae crusta intecta sunt, tunc optima sunt cum grauida, ut in locustaceis & reliquis eiusmodi patet. Duram omnino carnem habent, ut testacea, & quae concoctu difficilis sit, multumque nutriat, nec facile corrumpatur. Non parum salsi in se continent succi: ut testacea, minus tamen quàm illa: quin & caro eorum non aliter atque testatorum in aqua si coquatur, succum illum salsum exuit, aluumque sistit: assa tamen, ut Mne sitheo placuit, elixis meliora sunt. Fragile, θραυστὸν, collisile, θλαστόν. Plin. uero locustas crusta fragili muniri dixit. Fistula etiam, &c. Locus hic apud Aristotelem mihi quidem suspectus est: tum quòd neque in libro De respiratione, ubi haec apertius traduntur, nec usquam alibi (quod equidem meminerim) ullam crustatis attribuat fistulam: tum etiam uetus interpres hoc in loco nihil habet de fistula. Perpende lector. De locusta. Cap. CCXXX. IORusta intectorum genus unum locusta est, κάραβον Graeci dicunt: cui si- Locusta: Omile genus alterum est, quem astacum uocant. Differt is à locusta, che κάραθος Carabus. larum uarietate, atque etiam quibusdam aliis discriminibus, quanquam non Astacus. multis. Locusta omnis forcipem dextrum grandiorem ualentioremque habet: astaci uero non certum, sed alterutrum aeque (ut fors tulerit) forcipem ha Locusta, bent grandiorem, tam mares quàm foeminae. Pedes locustis utroque ex laCarabus, tere quini, ultimis illis adnumeratis, qui in forcipem exeunt denticula2 tum: & in his, quae brachia chelaeue dicuntur longa sunt, pedes uero parui. Corpus totum his longum est, & cauda quoque, & in cauda pinnae D quinae adsunt. Hac natat, & in natando illi quasi remo innititur.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
