# De differentiis animalium 526.5-6

Edward Wotton, De differentiis animalium, 526.5 to 526.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/526.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/526.5

Cornua ante oculos bina, longa & aspera, quibus alia minuta & leuiora cornicula 3 subiacent: corpus denique totum aculeatum habet, & asperum. Differt mas locusta à foemina: quòd foeminae primus pes bifidus est, mari simplex. Pinnae etiam quae in his parte supina geruntur, foeminae, maiores, & quae collo proximae sunt minores habentur: mari omnes aeque minores, nec usquam per diminutionem dissimiles. Ad haec mari in nouissimis cruribus uelut calcaria maiuscula prominent acuta, quae foemina parua habet & leuiora. Partes illas quae branchiarum species referunt, locustae plures habent quàm alia. Dentes in ore locustis primores bini, magni & caui, in quibus & humor continetur. Caruncula est inter dentes, linguae repręsentans effigiem, quae & Formaque. συστασιν, id est, ac ipsa substan. tia. Εις τὰ βρκι δὲ μέχρι, id est, ad carnem usque illam protensum. Καὶ μακρὰν θακοντίζειν, id est, seque longi iis eiaculatur Plinius haec can cris tribuit. Elephantus. dentibus adnectitur: & gula ante uentrem exigua est: sed quam habent con-E spicuam, soli in crustatorum genere. Mox à uentre rectum intestinum, quod rectâ in candam finit, quà excrementa emittunt, & oua pariunt.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
