# De differentiis animalium 528

Edward Wotton, De differentiis animalium, 528. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/528
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/528

Locustis meatus quoque à pectore pendens, ad excrementi ostium pertinet, qui foeminis pro uulua est: maribus pro genitalis seminis receptaculo sufficit. Meatus hic ad carnis partem cauam continetur, intestinum uero ad deuexam, ita ut media caro interiaceat. Nulla maris meatum ac foeminae differentia distinguit: quippe cum uterque tenuis sit & albidus: & humorem intra se continens pallentem: uterque etiam ex pectore pendet. Maribus sane prae foeminis propria in pectoris carne bina quaedam candicantia constant discreta à caeteris partibus, colore formaque, promuscidi sepiarum proxima: uerum haec torta in uertiginem sunt, more papaueris buccinarum: quorum F origo est ab acetabulis, quae subdita partibus nouissimis ordinantur. Hic quoque caro est, sanguineo colore rubra & tactu lento, nec simili carni (est autem locustae caro copiosior quàm in cancro). Ab hoc qui in pectore est anfractu, alter crassitudine lineae loriue sese porrigit: sub quo duo quaedam seminis genitalis conceptacula, intestino annectuntur. Haec in mare: Foemina autem ouum rubidum parit, membrana obuolutum praetenui, uentri & utrique intestini lateri annexum, atque ad carnem usque adhaerens. Partes has habent interiores atque exteriores. Coeunt locustae, uti modo diximus, more quadrupedum retro mingentium, scilicet ut foemina caudam supinam exponat, mas suam superponat & applicet. Qua gerunt foeminae tribus mensibus his, Maio, Iunio, Iulio: tum deinde sub aluo in rugas deponunt, G quas πύγας uocant. Crusta sua exuuntur & locustae & astaci, aut uere aut autumno post partum, quemadmodum angues per uer membranam quam senectutem uocant: non tamen similis atque in anguibus exutio fit. Iam enim captae sunt locustae mollem habentes superiorem thoracis partem, quòd crusta iam circunrupta detractaque esset: inferiorem autem duram, quia nondum esset disrupta. Latent locustae menses circiter quinque. Proueniunt lo custae asperis saxosisque locis, ut circa Sigeum & Athon: astaci leuioribus: neutrum genus limosa amat: locustis omnibus uita diuturnior data est. Pa scuntur locustae uenatu pisciculorum circa sua cubilia, quae in alto locis asperis saxosis cauernosisque faciunt. Pisces etiam uel maiores euincere pos 4 sunt, ut murenas, ut congros: nam elabi non queunt propter crustae asperitatem. Contrà, locustis polypi superiores euadunt: & adeo, ut si uel eodem H in reti senserit locusta polypum, prae metu emoriatur. Tardius super terram reptat locusta: inceditque sua natura ante cum nihil metuit, demissis in latera cornibus: at ubi metuit fugit retro, longeque sua cornua porrigit. Caetera in aquis natant, inquit Plinius: Locustae reptantium modo fluitant: & iu pauore oblique in latera procedunt: pedesque his dati natatus potius quam gressus causa, ut Aristoteles prodidit. Dimicant inter se more arietum, cornibus: quae extollentes uibrantesque feriunt aduersarium: unum hoc animalium nisi uinum feruenti aqua incoquatur, fluida carne non habet cal lum. Inter marina sunt elephanti locustarum generis nigri, pedibus quaA ternis, bisulcis. Praeterea brachia duo, binis articulis, singulisque forficulis denticulatis. 1 Carabus, Astacus dictus est ab Archestrato, & à Diphilo γραφαῖος. 2 In cau- Τραφαῖος.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
