# De differentiis animalium 531

Edward Wotton, De differentiis animalium, 531. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/531
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/531

Pagurus, tur, crusta quoque firmiore muniuntur ut maiae: & oculos habent paruo distantes interuallo, sed crura illis breuiora sunt quàm maiis. Aliud genus Cancer fluuia2 est fluuiatilium cancrorum: caeteri minutiores, & nullis pene nominibus tilis. annotati. Genus cancrorum in litoribus Phoenice fert, tantae uelocitatis ut 3 uix consequi sit: unde iππεῖς, id est, equites illos appellarunt: iis nihil ferè inἸππεῖς. tus propter inopiam pabuli. Genus item aliud est, quod magnitudine canEquites cancri. B crum non excedit, facie astacis simile. Edulium graue cancer est, & aegre Cancer. concoquitur: contra serpentium ictus medetur. Cancri fluuiatiles triti cru Cancri fluuiatiles. di potique ex asinino lacte remedio sunt contra serpentium phalangiorum que morsus & scorpionum ictus. Elixi & cum suo iure in cibo sumpti phthisicis tabidisque prosunt, & iis qui leporem marinum hauserint. Nihil aeque aduersari serpentibus aiunt quam cacros: suesque percussas, hoc pabulo mederi. Rupta conuulsa cancri fluuiatiles triti in asinino lacte maxime sanant: triti uero cum ocymo atque admoti, scorpiones necant. In cataplasmatis modum imposi ti aculeos infixos extrahunt. Cancrorum fluuiatilium succus cum farina ordeacea aurium uulneribus efficacissime prodest. Exustorum cancrorum fluuiatilium cinis C non aliter atque echinorum cochlearumque exsiccandi facultate pollet. Substantiae autem proprietate, mirum quàm canis rabidi morsibus prodest, & solus, & multo magis cum gentiana & thure, ut sit thuris pars una, gentianae quinque, cineris cancrorum decem. Bibendum hoc medicamentum dant, alij quotidie diebus quadraginta, cochlearij magni mensura, aut (si non statim detur, sed aliquot post dies quàm uulnus acceperint) duorum cochleariorum aquae admistum. Alij cineris duo cochlearia, uno radicis gen tianae adiecto, triduo cum uino exhibent. Cinis hic cum decocto melle, pedum sedisque rimas, perniones & carcinomata mitigat. Aduersus canis morsum minime ualere marinos cancros alij prodidere: at Dioscorides marinos eadem omnia posse, uerum minus efficaces esse praedicat: utuntur & cancrorum cinere ad dentium dolores: & ad lepras cum oleo Andreas usus Cancellus. D illo est. Quem cancellum & καρκίνον appellant, principio ex terra limoque Καφκίνιον. consistit: mox conchulas ingreditur uacuas: ubi cum excreuerit, transit in concham ampliorem, uidelicet aut nerites, aut turbinis, aut alicuius similis: saepe etiam paruam buccinam subit: ingressusque ampliorem illam, ge rit pari modo, & uiuit in domicilio capaciore: rursusque excrescens, aliam petit ampliorem. Specie similis locustaceis est, nascique seorsum per se solitus: uerum quòd testam deinde petit, uitamque in ea traducit, hinc similis testa contectis animalibus est: quapropter is in ancipiti esse, genusque sibi uendicare utrunque uidetur: forma tamen, quod simplicius dixerim, similis arancis est, nisi quòd partem capiti & pectori subditam, ampliorem quàm aranei habet. Cornicula duo rufa tenuia gerit, quibus oculi totidem subia Pinnother. Cancelli Μικροὶ καραί νοι. Pinnophylax Squilla parua Pinnother. Ριννόθερ. Γιννο θήρης. Ριννότηρ. Pinnoter. Hippoe. Cursores cancri Σκίλλαρον, ue σκιλλεφιον. καρίδιον. Squilla, καρὶς

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
