Latin
533.5 to 533.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 533.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
2 Fluuiatilium cancrorum. Viuunt cancri, inquit Galenus, in utroque humore marino scilicet &dulci. 3 ἱππεῖς, &c. Hippoc uocantur, inquit Plinius. Cursores cam H cri, uti alij referunt, quòd longe lateque uagantur, modo circum litora errant, modo longius proficiscuntur. 4. Eundem hunc pinnophylacem Aristoteles, σκίλλαφον quoque uel σκιλλάριον uocauit, &καρίδιον. Theodorus pro utroque squillam paruam reddidit, Plinium secutus. Haec apertius infrà explicantur in pinna. De squillarum generibus, &cammaro, leone &arcto. Cap. CCXXXIII. Quillas (quas καρίδας Graeci uocant) à cancrario genere differre modo diximus, eò quòd corpus his longum sit, &caudam habeant: à locustario uero, quòd forcipe careant, &plures habeant pedes. Quę tamen ex mari ueA niunt in Gangem squillę, forcipes maximas &tangentibus asperas habent: quae uero in Indum ascendunt, leues aiunt habere spinas, &sorcipibus carere. Squillas ouum clauiculasque intra se similem in modum habere cum locustis certum est: intestinumque his sicuti &locustis &astacis recta in caudam finit, quâ excrementa emittunt, &oua pariunt.