# De differentiis animalium 533.5-6

Edward Wotton, De differentiis animalium, 533.5 to 533.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/533.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/533.5

2 Fluuiatilium cancrorum. Viuunt cancri, inquit Galenus, in utroque humore marino scilicet & dulci. 3 ἱππεῖς, &c. Hippoc uocantur, inquit Plinius. Cursores cam H cri, uti alij referunt, quòd longe lateque uagantur, modo circum litora errant, modo longius proficiscuntur. 4. Eundem hunc pinnophylacem Aristoteles, σκίλλαφον quoque uel σκιλλάριον uocauit, & καρίδιον. Theodorus pro utroque squillam paruam reddidit, Plinium secutus. Haec apertius infrà explicantur in pinna. De squillarum generibus, & cammaro, leone & arcto. Cap. CCXXXIII. Quillas (quas καρίδας Graeci uocant) à cancrario genere differre modo diximus, eò quòd corpus his longum sit, & caudam habeant: à locustario uero, quòd forcipe careant, & plures habeant pedes. Quę tamen ex mari ueA niunt in Gangem squillę, forcipes maximas & tangentibus asperas habent: quae uero in Indum ascendunt, leues aiunt habere spinas, & sorcipibus carere. Squillas ouum clauiculasque intra se similem in modum habere cum locustis certum est: intestinumque his sicuti & locustis & astacis recta in caudam finit, quâ excrementa emittunt, & oua pariunt.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
