Latin
536.5 to 536.7
Edward Wotton, De differentiis animalium 536.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Item alia modo quodam se mouent, ut omne quidem turbinatorum genus mouetur &serpit: &pectines, quos &uolare nonnulli aiunt: alia ita natura immobili sunt, ut nunquam sedem in qua haerent sponte ipsa mutare ua leant, ut pinna. Et quae ex testaceis loco mouentur, eo tantummodo moue tur quo pedestria aliqua pedibus mutilata moueri dicimus, &parum admodum progrediuntur: sed uelut stabilia &haerentia mobilia sunt: ut progredientia uero, stare uidentur atque adhaerere. sunt enim animalia ueluti man ca deprauataque. Commune testacei generis omnibus est, ut testa intus ę qualis laeuisque sit. Et caro biualuis &uniualuis generis ita testae adhaeret, ut nisi per uim nequeat detrahi: at turbinati laxior continetur &absolutior. Cui generi peculiare est, ut testae ea pars quae à capite remotissima habetur in anfractum clauiculamue torqueatur. Mouentur eadem omnia parte dextra, non ad clauiculam, sed in aduersum. Operculum etiam eadem iam inde ab ortu naturae omnia fere gerunt. Est autem hoc crusta quaedam praetenuis, qua tanquam operculo quodam congenito, carni patulae apposito sese quasi concludendo tuentur, ne facile offendantur ab iis quae extrinse cus incidant. Testatorum corpus quàm paucissimis constat ex partibus: sunt A enim omnia aut immobilia, aut parum omnino motus adepta, ut modo di ximus: quae autem mobiliora sunt, haec plures habeant partes, necesse est. partes exteriores huius animalium generis differentiis iis uariantur. Interiorum natura similis quodammodo in omnibus est, maximeque turbinatis.