# De differentiis animalium 537.1-4

Edward Wotton, De differentiis animalium, 537.1 to 537.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/537.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/537.1

Differunt enim inter se magnitudine, & quae excessu constant affectibus: nec uero multum dissident uniualue & biualue genus, quanquam longe ab immobilibus discrepent, quod latius postea patebit. Natura ergo turbinatorum fere similis constat, nec nisi magnitudine uariat, ut modo dixi: aliis enim partes maiores atque euidentiores, aliis minores obscurioresque sunt. Quo enim maiora sunt quaecunque testatorum genera, eò partium conspectum B praebent euidentiorem. Ad haec discrimen illud duritiae, molliciae, caeterarumque generis eiusdem affectionum. Turbinatorum omnium caro peni tus testę inclusa est, nec ulla fere ex parte conspecta, excepto capite. Hanc primo extimoque in ore testae, maxima quidem ex parte, omnia torosiusculam habent, alia magis, alia minus. Caput eius ex medio partis prominu lum extat & cornicula duo, quae pro magnitudine animantis plus minus capiunt incrementi: in maioribus enim magna, in minutis uero animalibus admodum parua conspiciuntur. Exerunt caput more omnia eodem, idemque per metum retrahunt intro. Est illis & os: nonnullis etiam dentes, ut cochleis, breues, acuti, duri & tenues. Promuscidas item gerunt modo muscarum: quod quidem membrum partim linguae effigiem prae se fert, & partim aculei. Venter os protinus excipit, similis auium ingluuici, habentque infra uentrem duo quaedam albida firma, & torosa, mammis simi Clia, cuiusmodi uel in sepiis esse aduertimus, sed haec torosiora sunt. Meatus à uentre duplicatus longus porrigit se usque ad id, quod papauer appella tur, quod μήκωνα Graeci uocant, quod fundo commissum est. Haec ergo in purpuris & buccinis & κόχροις, id est, umbilicis sunt conspicua, & in clauicula testae continentur, sicuti & in reliquis turbinatis omnibus. Est autem μῆκων, id est papauer, quasi excrementitium quoddam membrana contentum magna sui parte in omnibus testaceis generibus, quod uel esculentum esse prae cipue sentitur, quanquam in quibusdam echinis cibo minime idoneum est. Meatum illum excipit intestinum illi continuum simplexque ex toto usque ad exitum: estque eius initium circa anfractum papaueris, quo etiam latius D est: hinc sursum uersus replicans, carnosam illam partem repetit, finitque ad caput, unde eiicitur excrementum ex meatu quodam ori uicino, quod in omnibus perspicitur turbinatis tam aquaticis quàm terrestribus.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
