Latin
537.5 to 537.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 537.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Membrana in grandiusculis umbilicis sub uentre, gulae illi siue meatui attexitur continua, per quem meatus prolixior albicans, colore similis superioribus illis mammillaribus carunculis tendit. habet etiam incisuras, quales in ouo locustarum habentur: uerum hoc albidum, illud rubidum est: nullus exitus huic, nec foramen ullum patet, sed praetenui membrana continetur, cauum quoddam angustum in se habens. Tendunt ab intestino ad imum nigricantia quaedam aspera atque continua, qualia uel in testudine uisuntur, sed mi nus nigra. Caeterae quoque cochleae umbiliciue haec habent eadem: sed quo minores, &minutiora: &in iis ipsis alia explanatius, alia obscurius, ut di E ctum est. Vniualue autem &biualue genus, partim iis simile est, partim di uersum. caput enim &cornicula &os obtinent, atque etiam quod linguae speciem gerat: uerum haec in minutioribus sensum prae sua exiguitate effugiunt: nonnulla etiam in exanimatis, aut non mouentibus percipi nequeunt.