# De differentiis animalium 538

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CCXXXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/538
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/538

Papauer illud omnia habent, sed non loco eodem, nec par, nec ex ęquo manifestum: sed uniualuia suo fundo, ut patellę: biualuia quà mutuo testarum complexu nodoue ligantur. Quibusdam etiam quasi capillamentis, in extremis oris, haec omnia circundantur. Quod autem ouum uocatur tempore quo gigni solet, altero tantum latere, dextro scilicet, biualuia habent: altero latere ostium excrementi continent. Sed errore ouum hoc uocitatur, I quippe quod nihil ad generationem conferat, sed tale sit quale est pingue F in sanguineo genere cum uiget, & quod bona animalis nutritione alimoniaque proueniat: quamobrem sapore per id tempus praestant, ciboque lau dantur, scilicet uere & autumno. Laborant enim testata omnia per frigus & aestum, atque exuperantiam temporis ferre nequeunt. Est autem ouum hoc in testatis, quibus datum id à natura est, carni ipsi intumescens, nullum habens ad eius exitum foramen, sicuti albidum illud in umbilicis: id enim illis simile intelligimus. Sed huiusmodi partes (ut dixi) cum conspicuae in magnis habeantur, in paruis tamen aut nullo pacto aut uix sentiuntur. Quamobrem in magnis pectunculis praecipue patent. Ostium excrementi caeteris quidem à latere est: at uero patellae ferae parte ima testae excernitur, quà foramen in testa habetur. Et uniualuia quidem atque biualuia ita se habere cernuntur. In uniuersum autem, nullum ex testaceis est, quod capite careat: caeterae corporis partes nomine uacant, praeter linguam, quae omnibus etiam inest. Caput omnia testata infrà habent plantarum modo: ut quae cibum de imo capiunt, ut plantę radicibus suis hauriunt. In testatis omnibus id etiam est quod cordi proportionetur, eodem modo quo & in crustatis & mollibus, quod mutis uocatur, sed minus patet: attamen in medio quaerendum hoc est, aut scilicet inter partes quae cibum recipiunt, & quà excrementum emittunt, si fixa degunt: aut inter dexteram partem & sinistram, si incessilia sunt. Quae siliceo tegmine operiuntur omnia, quibus saltem ingrediendi facultas est, olfactum gustumque habere constat argumento escarum: accedunt enim ad escam à longe, utpote odorantes. Sensus item sa porum iis inesse hac eadem ratione patet. sapore enim rerum earundem H quaeque delectantur, ad quas ueniunt odoribus inuitata. De uisu & auditu, quanquam nihil certi manifestique habemus, inquit Aristoteles: ungues ta men ad strepitum se subtrahere, inferiusque subsidere cernuntur, quoties ferramentum sentiunt admoueri: pectines quoque admoto digito dehiscunt, mox comprimunt se ut cernentes. Neritas item qui capiunt, non aduerso flatu, sed secundo adeunt, quoties esca persequuntur: nec uoce ulla, sed silentio agunt, utpote cum & olfaciant & audiant: nec fieri posse aiunt, quin subterfugiant, si uox proferatur. Haec Aristoteles. In marinis ostreis, inquit Pli nius, auditum esse non est uerisimile. sed ad sonum mergere solent: ideo & A silentium in mari piscantibus. Vniuersum autem testatorum genus, plantae simile respectu gradientium animalium est. Sexus discrimen in iis quae testa integuntur nullum omnino perspicuum est.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
