Latin
Cap. CCXXXIIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 540
Unproofread scanNot analysed yet
Testaceo generi anni pluuij prosunt, praeterquam purpuris: caeteris squalor incommodus est. nam &minora redduntur &deteriora. Conducunt autem iis imbres, propterea quòd mare dilutius redditur: sed frigus facit profecto, ne uel in Ponto uel in fluuiis gigni possint, exceptis biforibus paucis. Genus namque uniualue potissimum rigore induratur &interit. Iam uero &lunari potestate ostrearum conchiliorumque &concha rum omnium corpora augeri &rursus minui constat. In mari rubro testata omnia mira quadam magnitudine augentur. Quae testa intecta sunt o-F mnia, ut pectines, tunc optima sunt cum grauida: sed quanquam testa inte cta grauida dicimus, tamen nullum eorum, uel coitum uel partum uidemus. uerno tamen tempore &autumno, ut dictum est, habere cernuntur ea quae oua appellant, exceptis echinis qui cibo idonei sunt. Caro non aeque omnium esculenta est: &excrenientum quod papauer uocatur, quibusdam cibo idoneum, quibusdam non idoneum est. Modice collui debent omnia testacea in cibis, quia saporis gratia perit. Testaceis omnibus commune hoc est, ut salsum quendam in sua carne succum habeant, quo aluum citare nata sunt: id quod unicuique magis minusue datum est. Quae enim dura carne constant, minus hoc habent quàm ostreae, quae sane omnium mollissimam habent carnem: paruae uero chamae, sphondili, solenes, purpurae buccinaeque &alia id genus, duram. Itaque ostreae minus quidem nu triunt, &aluum facilius mouent: quae autem duriora sunt, uberius alunt, &difficilius concoquuntur. Purpurae buccinaeque duriore sunt carne, succumque efficiunt crassiorem: sed caro in aliis, praesertim in ostreis humidior tenaciorque est. Praeterea quae duram habent carnem, ut concoctu difficilia, ita corruptioni minus obnoxia sunt. Qua quidem ratione saepius ea exhibere solemus iis, quibus ex malorum succorum copia cibus in uentre corrumpitur: siue eò ex iecinore adfluant, seu in ipsius uentriculi tunicis conti neatur. Dantur autem, inquit Galenus, iis quibus cibus in uentre corrumpitur, in optima aqua bis terue decocta, ita ut cum salsa prior iam sentiatur, in aliam quae pura sit transferatur: ex iis quae duram carnem habent, succus procreatur quem crudum uocant, sicuti quae mollem pituitosus. Quemadmodum uero ea quae succum illum salsum exuerunt, carnem habent corrum H ptioni repugnantem, &quae aluum sistat, ita si (cum sale &garo condita fuerint eorum ebiberis iusculum, uenter quidem abunde mouebitur, corpus uero nihil ferè sentiet alimenti. at caro ipsa solidior, &difficilius concoquitur, &crudum crassumque ac frigidum gignit succum: maximamque ex parte lentum ac pituitosum: quamobrem senibus maxime incommoda est ostrearum, &testatorum omnium caro. Mnesitheus Atheniensis de testatis hęc prodidit, Ostrea, chamę &mituli caeteramque id genus, carnem habent, quae ob salsum quem in se continent succum, aegre concoquitur: &,si cruda edantur, aluum cient.