# De differentiis animalium 542

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CCXXXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/542
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/542

Balearicae quoque quas cauaticas uocari diximus: & quae in Liguriae alpibus pomatiae. Laudatae & ex insulis Caprearum. Syluestres autem, quas sesilos appellauimus, & uentrem & stomachum turbant: uomitiones excitant, & alF uum soluunt. Illyricis magnitudo praecipua est, Aphricanis foecunditas, Solitanis nobilitas, albae in Reatino agro nascuntur. Strabo cochleas praedicat Linusias. Cochleę quoque altiles ganeam impleuere: quę in eam magnitudinem perductae sunt, ut octoginta quadrantes caperent singularum calices: author est M. Varro. Cochleae crassum procreant succum: suntque durae & concoctu difficiles. Quae rotundae sunt, earum grandiores, carnosae sunt, uirusque habent, & choleram gignunt: at minores nonnullis in usu cibario sunt cum aceto mulso conditae rutaque uiridi & pipere. At uero qui eclinophori aut echinophori dicuntur, petadactylique, & quibus in acumen cla uicula intorquetur, graciliore quidem sunt carne, sed saturitatem citius qui aliae pariunt, stomachoque innatant. In cochleis marinis omnibus, quod collum uocatur suauius est: suntque, si cum terrestribus conferantur, leues, fra giles, bonique succi, nec facile corrumpuntur. Terrestres uero cochleae (quas limaces appellauimus) sicuti & aliae, duram habent carnem, concoctioni renitentem: quae tamen si recte concoquatur, uberrime alit, & meatus exiguos obstruit: qua de causa cum aceto & lasere ad esum condiri solent. Suc cus etiam ipsis inest, ut & aliis testatis, qui uentrem citet: qui si coquendo eximatur, reliqua caro aluum sistet, egregieque alit, & stomacho idonea est Et cochlearum cibus, inquit Plinius, stomacho medetur: in aqua eas subferuefieri intacto corpore earum oportet: mox in pruna torreri nihilo addito, atque ita è uino garoque sumi, praecipue Africanas. Nuper hoc compertum plurimis prodesse. Id quoque obseruant, ut numero impari sumant: uirus tamen earum grauitatem halitus facit. prosunt & sanguinem excreantibus dempta testa tritae, in aquae potu: asperitatem faucium & distillationes leniunt cochleae. Coqui debent in lacte: demptoque tantum terreno conteri, & in passo dari potui. Cochleae crudae tritae cum aquae tepidae cyathis tri bus si sorbeantur, tussim sedant. Et cochleę in cibos iis quos linquit animus, aut quorum alienatur mens: aut quibus uertigines sunt, ex passi cyathis tri bus singulae contritae cum sua testa & calefactae in potu datae diebus pluri mum nouem. Aliqui singulas primo die dedere: sequenti binas, tertio ternas, quarto duas, quinto unam: sic & suspiria emendant & uomicas.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
