# De differentiis animalium 543.5-7

Edward Wotton, De differentiis animalium, 543.5 to 543.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/543.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/543.5

Capitis doloribus remedio sunt cochlearum, quae nudae inueniuntur nondum peractae, ablata capita, ex his duritia lapidea exempta (est autem ea calculi latitudine): quae alligantur & minutae illinuntur fronti tritae. Item limacis inter duas orbitas inuentae ossiculum per aurem cum ebore traiectum, uel in pellicula agnina adalliga tum, idem praestat: quod remedium pluribus semperque prodest. Inueniuntur in corniculis cochlearum harenaceae duritiae: eae dentitionem facilem pręstant adalligatae. Limacis quoque lapillum siue ossiculum quod inuenitur D in dorso adalligatum dentitioni prodesse confirmant. Cochleae quae sunt in usu cibi cum myrrha autem turris polline aurium dolores sanant. Item minuta & latae fracturis aurium illinuntur cum melle: è naribus fluentem sanguinem sistunt cochleae contritae fronti illitae. Et recentia uulnera conglutinant tusae & impositae, & nomas sistunt. Arundines & tela, quaeque alia extrahen da sunt corpori, cochleae ex iis quae gregatim folia sectantur contusae im positaeque cum testis: & eae quae manduntur exemptae testis. Cochleae unà cum testis tritae aqua intercute laborantibus, toti uentri, in arthriticis autem, articulis ipsis imponuntur, quousque sponte decidant: aegre nanque diuelli poterunt. Desiccant admodum, etiam si in alto crassus lentusque insederit humor. Quapropter idem agendum quoque in iis quae ex ictu orti sunt tu

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
