Latin
Cap. XIIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 55-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XIIII. Ollum capiti subiacet proximum, ut ante dictum est. Intra collum gula est, Ccui comes aspera arteria iungitur, priorem obtinens situm in omnibus iis quae eam habent: habent autem omnia quibus pulmo est. Huius summa pars larinx dicitur, ut ante diximus: in cuius meatu particula quaedam linguae quae in fistulis est, non absimilis cernitur, cui in uoce formanda primae partes tribuuntur, nomine γλωττῆς (quasi lingulam dicas) &λλῶττα λάριγγος, id est lingua laringis.