# De differentiis animalium 55-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/55-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/55-2

Cap. XIIII. Ollum capiti subiacet proximum, ut ante dictum est. Intra collum gula est, Ccui comes aspera arteria iungitur, priorem obtinens situm in omnibus iis quae eam habent: habent autem omnia quibus pulmo est. Huius summa pars larinx dicitur, ut ante diximus: in cuius meatu particula quaedam linguae quae in fistulis est, non absimilis cernitur, cui in uoce formanda primae partes tribuuntur, nomine γλωττῆς (quasi lingulam dicas) & λλῶττα λάριγγος, id est lingua laringis.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
