# De differentiis animalium 550

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CCXXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/550
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/550

parentur condianturque ad esum, docet Ga lentis. Echini ouari Spatangae Patangae. echinis omnibus sunt, inquit Aristoteles, caui intrinsecus, inter quos ca-E runcula quaedam interiacens, linguae officio fungitur. Mox iungitur gula, deinde uenter in partes quinque distinctus: perinde ac si plures uentres essent, plenus excrementi: cuius meatus omnes in exitu excrementi coeunt, quà testa perforata est. uentri autem subdita sunt quae oua appellant, mem brana quadam obducta, eodem in omnibus impari quinario numero. Sunt uero omnibus oua, sed nonnullis exigua nec cibo apta.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
