Latin
Cap. CCXXXVII
Edward Wotton, De differentiis animalium 552
Unproofread scanNot analysed yet
re cernitur. Nascuntur balani circa rimas cauernasque saxorum. Carnem habent duram: in cibo laudantur praecipue qui iis nascuntur locis ubi marinae admiscetur fluuiatilis aqua, saxis adhaerentes: sunt nanque ij dulces &habitiores plenioresque: copiosum praebent succum, quo &abunde nutriunt Habitiores ple nioresque, ealuumque mouent: ori stomachoque grati: teneriorem habent carnem φεφόμενοι. urinam ciunt. Decoctum quoque eorum aluum ciet epotum: quae uero saxis non adhaerescunt, acres sunt &medicamentosi, magisque aluum pertur B bant, sed urinam minus citant. Haec Xenocrates: Athenaeus uero, Alocis, inquit, discrimina sortiti sunt balani: quandoquidem in Aegypto optimi gignuntur &suauissimi: tenelli, orique ac uentriculo grati: qui &succum &alimentum praestant copiosum, urinam atque aluum mouent: in aliis uero locis sapore inueniuntur magis salso. Balanus, &c. Sphondylus apud Galenum &Columellam: Plinius uero tanquam Sphondylus. diuersa animalia enumerat. Est apud Paulum condylos concharum genus, forsitam idem. condylos. De uniualuibus, ut de lepade &aure marina.