# De differentiis animalium 552

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CCXXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/552
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/552

re cernitur. Nascuntur balani circa rimas cauernasque saxorum. Carnem habent duram: in cibo laudantur praecipue qui iis nascuntur locis ubi marinae admiscetur fluuiatilis aqua, saxis adhaerentes: sunt nanque ij dulces & habitiores plenioresque: copiosum praebent succum, quo & abunde nutriunt Habitiores ple nioresque, ealuumque mouent: ori stomachoque grati: teneriorem habent carnem φεφόμενοι. urinam ciunt. Decoctum quoque eorum aluum ciet epotum: quae uero saxis non adhaerescunt, acres sunt & medicamentosi, magisque aluum pertur B bant, sed urinam minus citant. Haec Xenocrates: Athenaeus uero, Alocis, inquit, discrimina sortiti sunt balani: quandoquidem in Aegypto optimi gignuntur & suauissimi: tenelli, orique ac uentriculo grati: qui & succum & alimentum praestant copiosum, urinam atque aluum mouent: in aliis uero locis sapore inueniuntur magis salso. Balanus, &c. Sphondylus apud Galenum & Columellam: Plinius uero tanquam Sphondylus. diuersa animalia enumerat. Est apud Paulum condylos concharum genus, forsitam idem. condylos. De uniualuibus, ut de lepade & aure marina.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
