Latin
553.1 to 553.4
Edward Wotton, De differentiis animalium 553.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. CCXLII. De biualuibus, &primò de ostreis. Biualuium genere ostrea est, testa illi aspera scabraque crassioribus laὄστρεον. Λιμόστρεον. Ebris. Quod ouum uocatur, non semper, sed uere habent ostreae: mox e ὀστρεῖον. nim tempore procedente, minuitur: demumque totum prope aboletur: in Ostreum. coenoso maxime limo gignuntur. Gaudent dulcibus aquis, &ubi plurimi Ostrea. influunt amnes: ideo pelagia parua &rara sunt. gignuntur tamen in petrosis carentibusque dulcium aquarum aduentu. Gignuntur etiam quandoque &in fluuijs &paludibus stagnantibusue locis. uerum optima sunt ostrea marina, quae prope paludem aut fluuium nascuntur: maiora enim fiunt &dulciora, meliorisque succi. Quę uero ad litus aut inter saxa gignuntur ubi F deest limi aut aquae dulcis copia, parua sunt, dura, &gustu amara atque mor dacia, ideoque neque in cibo grata. Grandescunt syderis quidem ratione maxime, ut diximus: sed priuatim circa initia aestatis, inquit Plinius, multo lacte praegnantia, atque ubi sol penetrat in uada. Haec uidetur causa quare minora in quibusdam locis reperiuntur: opacitas enim prohibet incremen tum: &in tristitia minus appetunt cibos. Vere, inquit Athenaeus, &circa aestatis initia optima sunt plenaque &tumentia: atque unà cum dulcedine quadam marinum referunt saporem: stomacho quoque grata sunt. Variant coloribus: rufa in Hispania, fusca in Illyrico, nigra &carne &testa in Circeiis. Praecipua uero habentur in quacunque gente, spissa &saliua sua lubrica: crassitudine potius spectanda quàm latitudine: neque in luto capta neque in arenosis, sed solido uado: spondylo breui atque non carnoso, nec fibris lacinioso, ac tota in aluo. Addunt peritiores notam, ambiente purpureo criCalliblephara. ne fibras: eoque argumento generosa interpretantur calliblephara appellantes. Gaudent &peregrinatione, transferrique in ignotas aquas: sic Brundusina in Auerno compasta, &suum retinere succum, &à Lucrino adoptare creduntur. Haec sint dicta de corpore. Discrimen etiam ostreorum fecere nationes &litora, sicuti &in aliorum aquatilium generibus: ut &ostrea aliubi atque aliubi meliora inuenirentur.