# De differentiis animalium 553.1-4

Edward Wotton, De differentiis animalium, 553.1 to 553.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/553.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/553.1

Cap. CCXLII. De biualuibus, & primò de ostreis. Biualuium genere ostrea est, testa illi aspera scabraque crassioribus laὄστρεον. Λιμόστρεον. Ebris. Quod ouum uocatur, non semper, sed uere habent ostreae: mox e ὀστρεῖον. nim tempore procedente, minuitur: demumque totum prope aboletur: in Ostreum. coenoso maxime limo gignuntur. Gaudent dulcibus aquis, & ubi plurimi Ostrea. influunt amnes: ideo pelagia parua & rara sunt. gignuntur tamen in petrosis carentibusque dulcium aquarum aduentu. Gignuntur etiam quandoque & in fluuijs & paludibus stagnantibusue locis. uerum optima sunt ostrea marina, quae prope paludem aut fluuium nascuntur: maiora enim fiunt & dulciora, meliorisque succi. Quę uero ad litus aut inter saxa gignuntur ubi F deest limi aut aquae dulcis copia, parua sunt, dura, & gustu amara atque mor dacia, ideoque neque in cibo grata. Grandescunt syderis quidem ratione maxime, ut diximus: sed priuatim circa initia aestatis, inquit Plinius, multo lacte praegnantia, atque ubi sol penetrat in uada. Haec uidetur causa quare minora in quibusdam locis reperiuntur: opacitas enim prohibet incremen tum: & in tristitia minus appetunt cibos. Vere, inquit Athenaeus, & circa aestatis initia optima sunt plenaque & tumentia: atque unà cum dulcedine quadam marinum referunt saporem: stomacho quoque grata sunt. Variant coloribus: rufa in Hispania, fusca in Illyrico, nigra & carne & testa in Circeiis. Praecipua uero habentur in quacunque gente, spissa & saliua sua lubrica: crassitudine potius spectanda quàm latitudine: neque in luto capta neque in arenosis, sed solido uado: spondylo breui atque non carnoso, nec fibris lacinioso, ac tota in aluo. Addunt peritiores notam, ambiente purpureo criCalliblephara. ne fibras: eoque argumento generosa interpretantur calliblephara appellantes. Gaudent & peregrinatione, transferrique in ignotas aquas: sic Brundusina in Auerno compasta, & suum retinere succum, & à Lucrino adoptare creduntur. Haec sint dicta de corpore. Discrimen etiam ostreorum fecere nationes & litora, sicuti & in aliorum aquatilium generibus: ut & ostrea aliubi atque aliubi meliora inuenirentur.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
