# De differentiis animalium 554

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CCXLII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/554
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/554

Elotae, humida ulcera cauâque replent, atque ad cicatricem ducunt: excrescentem in ulceribus carnem reprimunt. Stomachum, inquit Plinius, unice reficiunt ostrea, fastidiis medentur, molliunt aluum leniter. Eadem cocta cum mulso, tenasmo qui sine ulceratione sit, liberant: uesicarum ulcera quoque repurgant: in conchis suis cocta, uti clausa uenerint, mire distillationibus prosunt. Testae ostreorum cinis uuam sedat, & tonsillas admixto melle. Eodem mo B do parotidas, pauos, mammarumque duritias, capitum ulcera ex aqua, cutemque mulierum extendit. Inspergitur & ambustis: & dentifricio placet Pruritibus quoque & eruptionibus pituitae ex aceto medetur. Crudę si tundantur strumas sanant, & perniones pedum. 1 Ostrea, &c. ὄρτοδιον etiam quandoque dicitur: quanquam ὅστροδιον fere generale est omnia complectens quae testa integuntur, ut satis explicat Galenus in. lib. de simplic. medic. Et ὅστεον quoque nonnunquam aeque generale est ad omnia testata. Aliquando uero ea sola comprehendit, quae sua natura immobilia sunt. De chamis seu conchis. Cap. CCXLIII. 1Oncharum siue chamarum genera, chame trachaea, id est aspera: chaOme leios, id est leuis. Glycymerides, uel, ut alij uolunt, glycyamerides & pelorides, biualues sunt, & generis uarietate inter se distantes, & figura 2 rotunditate. Chame trachaea (quae & à nonnullis glycymarides dicitur) al aliis generibus differt, quòd non solum aspera scabraque sit eius testa, sec striata & quasi uirgulas quasdam prominentes habens per testae longitud nem extensas. Caro illi intus maris salsuginem sapore refert, & duriuscula est: &, ut Icesius tradit, mali succi, parumque nutrit, & facile excernitur: ut 3 uero Diphilus, stomacho grata est. Ab hac differt chameleios, quod testan habet lęuiorem, latiorem & pellucidam: carnemque intus suauiorem, quae concoctu facilis est, bonique succi, uberius alit, stomachoque grata est. Huic suauitate praefertur glycymarides: uerum à peloride uincitur. Pelorides reli quas magnitudine superant, sed glycimarides maiores sunt quàm pelori des. Glycymarides carnem habent duram, quae non parum alimenti prae D stat: & trachaeas succi bonitate superant, sed peloridibus inferiores sunt: u rinam niagis cient glycymarides quàm pelorides. Emolliunt aluum pelo rides. Discrimen his etiam ex loco est, (quanquam chamae omnes locis arenosis sui ortus initia capiunt:) quae enim in Dicearchia siue Puteolis, aut Lucrino lacu, aut circa Alexandriam nascuntur in paludibus, optimae sunt Quae uero supra Dioleum & Pharon atque Pontem, quo Pharos Alexandriae iungitur, oblongae sunt glandium quercinarum instar, & hirtae similiter atque fagorum glandes quos echinos uocant, & candidiores, carneque intus duriore pariter & acriore. Chemas, sunt qui ita diuidunt, ut alia cha 4 me trachaea dicatur, alia basilica regiaue, quae & pelorides dicitur. Quae be silicae à nonnullis dicuntur, ab aliis peloriae, inquit Diphilus, copiosum cre Aliàs, urinae di stillationib. Χάμη Κοσχυ. Κόγχος. Chame. Concha. Χήμη Ταχεῖα. Κογγα φαχεῖα. Χήμιον μικρὸν Χημηλεῖα. Glycymarides Chamae glycya merides. Pelorides, Γελωρίδις.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
