Latin
Cap. CCXLII
Edward Wotton, De differentiis animalium 556-2
Unproofread scanNot analysed yet
inter se mituli, fauificant &aceruantur muricum modo: nascuntur enim more ceparum, ut minores subinde oriantur iuxta principium. Viuunt in algosis, gratissimi autumno, &ubi multa dulcis aqua miscetur mari: ob id Ephesij, &qui in Aegypto inueniuntur, laudatissimi. Procedente hyeme, amaritudinem trahunt, coloremque rubrum. Iuba in iis uoluminibus quae G scripsit ad C. Caesarem Augusti filium de Arabia, tradit mitulos marinos ternas heminas capere. Musculorum duae sunt species: maiores qui salem 2 uirusque resipiunt: ideoque gustui ingrati. Duri item sunt &concoctioni 3 renitentes, sanguinem procreant crassum, &pituitae multum: &succum denique non adeo probum. Copiose alunt, uentremque &urinam cient. Hi si assentur sitim uehementem excitant: si uero elixentur, &acrioribus quibusdam, ut sinapi nasturtioue condiantur, non adeo uirus resipiunt. Minores, rotundi magis sunt, &externis testarum partibus hirti, tenuioribusque testis, carne &molliore &dulciore, bonique succi: uerum minus alunt &urinam cient magis. Ora mandentium atque fauces acri mordacitate uexant, gulam arteriamque exasperant: tussim quoque siccam &rau-H cedinem efficiunt, uocemque obtundunt. Deteriores sunt qui in locis arenosis, aut inter testas figlinas gignuntur, iis qui in algosis proueniunt. Myaces, inquit Dioscorides, id est, mituli laudatissimi in Ponto: caro eorum ad 6 canis morsus utilissime imponitur. Crematis eundem buccinis effectum praebent: priuatimque plumbi in morem eloti, oculorum medicamentis cum melle utiles sunt: palpebrarum nanque crassitudinem &albugines, cae terâque quae oculorum claritati officiunt, exterunt. Atque in aliis partibus sordida ulcera capitisque pustulas sanant. Qui circa Ephesum gignuntur μύες, id est mituli, inquit Athenęus, pectunculis meliores sunt: chamis tamen inferiores: urinam magis quàm aluum citant.