# De differentiis animalium 556-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CCXLII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/556-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/556-2

inter se mituli, fauificant & aceruantur muricum modo: nascuntur enim more ceparum, ut minores subinde oriantur iuxta principium. Viuunt in algosis, gratissimi autumno, & ubi multa dulcis aqua miscetur mari: ob id Ephesij, & qui in Aegypto inueniuntur, laudatissimi. Procedente hyeme, amaritudinem trahunt, coloremque rubrum. Iuba in iis uoluminibus quae G scripsit ad C. Caesarem Augusti filium de Arabia, tradit mitulos marinos ternas heminas capere. Musculorum duae sunt species: maiores qui salem 2 uirusque resipiunt: ideoque gustui ingrati. Duri item sunt & concoctioni 3 renitentes, sanguinem procreant crassum, & pituitae multum: & succum denique non adeo probum. Copiose alunt, uentremque & urinam cient. Hi si assentur sitim uehementem excitant: si uero elixentur, & acrioribus quibusdam, ut sinapi nasturtioue condiantur, non adeo uirus resipiunt. Minores, rotundi magis sunt, & externis testarum partibus hirti, tenuioribusque testis, carne & molliore & dulciore, bonique succi: uerum minus alunt & urinam cient magis. Ora mandentium atque fauces acri mordacitate uexant, gulam arteriamque exasperant: tussim quoque siccam & rau-H cedinem efficiunt, uocemque obtundunt. Deteriores sunt qui in locis arenosis, aut inter testas figlinas gignuntur, iis qui in algosis proueniunt. Myaces, inquit Dioscorides, id est, mituli laudatissimi in Ponto: caro eorum ad 6 canis morsus utilissime imponitur. Crematis eundem buccinis effectum praebent: priuatimque plumbi in morem eloti, oculorum medicamentis cum melle utiles sunt: palpebrarum nanque crassitudinem & albugines, cae terâque quae oculorum claritati officiunt, exterunt. Atque in aliis partibus sordida ulcera capitisque pustulas sanant. Qui circa Ephesum gignuntur μύες, id est mituli, inquit Athenęus, pectunculis meliores sunt: chamis tamen inferiores: urinam magis quàm aluum citant.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
