# De differentiis animalium 56.1-4

Edward Wotton, De differentiis animalium, 56.1 to 56.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/56.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/56.1

Iungitur postremae linguae parti minor lingua, quae ἀθιλλωττις, & ligula nominata est, posita inter principia gulae & laringis, cartiA laginea, praetenuis, forma hederae folio persimili: cuius pars latior ad ipsam linguam: mucro uero ad interiores oris partes uergit, uidelicet apta quae per uices arteriae foramentum quod ad os spectat, operiat. respirantibus enim erecta est, at deglutientibus prona. Arteria ipsa multis cartilaginibus constat: & altero sui extremo cum lingua ima coniungitur: altero ad pulmonem descendit: tum in utraque finditur pulmonis partem. esse nanque bipartitus pulmo omnium consueuit. Hinc arteriae partes illae binae in multos ueluti ramos sparguntur, συρυιsας uocant. Gula ab ore & ipsa dependet, continua tum spinae tum asperae arteriae, nexu fibrarum, & per septum transuer sum descendens, in os uentriculi finit, neruo carneque constans: & pariter distendi in longum latumque habilis. Quae intra pectus continentur omnia, oτοσθίδα dicuntur. Spatium uero ipsum pectoris totum, κονὰ θαρακος. De uisceribus & septo transuerso. Cap. CEquitur ut de uisceribus doceamus. Naturam habent omnia uiscera, carOneam quidem, sed sibi consimilem, caeteris dissimilem. Sunt enim carnosi generis species plures: primo quidem quae proprie caro appellatur, deinde cuiusque uiscerum propria substantia est. Eam Erasistratus parenchyma uocauit: quandoquidem posita sit ad meatus uenarum, & intercapedines: proinde quasi fex aquae profluentis, ita sanguinis per uenas fluentis, uiscera ilia, ueluti προκεύματα, id est profusiones consistunt. Sunt autem uiscerum, quaedam supra septum transuersum, quaedam infra. Cor situm in pectore est opertum inuolucro pingui & corpulento, quâ uenae maiori annectitur, & arteriae quae aorta nominatur: & caeteris quidem animalibus in medio pectore situm est, homini tantum paulo uergit ad leuam. Extremum eius (πυθμένα Gręci uocant) turbinatur in mucronem curuosum & firmissimum, & omnino parti corporis priori commissum est: at parti sui ampliore supe riora corporis spectat, praeterquam in piscibus. solis enim iis cordis mucro ad caput spectat. Cordis pars illa amplior qua membranae connectitur, κeφαλὴ κρδίας uocatur. Neruulos quosdam suis in cauis continet: sed cor sine osse est omnium quae nos nouerimus, praeterquam maximorum quorundam animalium: ossi tamen quiddam simile omnibus inest: cuius substantia non in omnibus aeque dura est.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
