# De differentiis animalium 56.5-6

Edward Wotton, De differentiis animalium, 56.5 to 56.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/56.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/56.5

in minutis enim animalibus, ad cartilaginis D duritiem prope accedit. quod enim in iis nascitur, non omnino cartilagi nis, sed corporis ex neruo & cartilagine conflati naturam habet. In maiusculis perfecta cartilago est: in iis uero quae grandiora sunt, cartilage essea est: at in maximis animalibus, os cartilagineum potius dicendum est. Quo namque uastiore corpore fuerit animalis genus, eo propius ad ossis duritiem accedit cartilago illa. In corde, uentriculi siue sinus fere bini inue niuntur, unus in latere cordis dextro, in sinistro alter. Non tamen idem in omnibus est uentriculorum numerus. quibus enim pulmo deest, haec neque dextrum cordis uentriculum habent. Inter utrunque cordis uentriculum, medium quoddam est quasi septum. Auriculas item habet cor binas, uentriculis adhaerentes, quae concauae sunt, & substantia constant cutanea, auriculas eas dixere ueteres, ob similitudinem quandam earum quę in capite E sunt: utrinque enim cordi, sicuti aures capiti adhaerent. Sed de corde hacte nus: reliqua etiam uiscerum iam consideranda sunt. Pulmo spirandi officina est, attrahens ac reddens animam: idcirco spongiosus ac fistulis inanibus cauus. Bifidus consueuit esse omnium pulmo, quanquam partium distinctio in omnibus non aeque cernitur.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
