# De differentiis animalium 561-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CCXLVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/561-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/561-2

ipsa quasi interna ostrearum caro esse uidetur. Sentit & manum admotam corripit adhaerescitque, perinde ac polypus suis brachiis. Atque dum admoueri sibi manum sentit, colorem mutat, inquit Plinius, & contrahitur. Os medio in corpore continet: hoc in maioribus urticis euidentius est: & de saxo D quasi de testa uiuit: & si forte in eam inciderint pisciculi, eos excipit, retinetque: atque in hunc modum deuorat quaecunque nacta est esculenta. Haec Aristoteles. Plinius, Contrahit urtica se, inquit, quammaxime rigens, ac praenatante pisciculo frondem suam spargit: (carnosae nanque frondis his na tura) complectensque deuorat: aliàs marcenti similis, & iactari se passa alga uice, contactos pisces attrituque petrae scalpentes pruritum inuadit. Ex crementum nullum in urtica esse conspicitur: sed in hac re similis stirpibus est. Maiores tamen meatum, ut ostreae, quo excrementum secedat, tenuem scilicet fistulam habent parte superiore. urtica enim ipsa, uti modo diximus quasi interna ostrearum caro esse uidetur: saxo uero utitur perinde ut testa saxo enim adhaerere more nonnullorum testa intectorum solet urtica: & ta Holothuria. Stella, Ἀστερ. Pulmo. Γνθύμων. Γνεύμων θαλάττιος. Pulmo marinus. Tubera. Halipleumon. Vtica, Ἀκαλίφη. κνίδι.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
