# De differentiis animalium 561

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CCXLVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/561
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/561

A ueniuntur & in musco marino, &c. Inueniuntur tethya, inquit Plinius, in foliis marinis sugentia, fungorum uerius generis quàm piscium, Tenasmumque patientibus, &c. Eadem & tenasmum dissoluunt, renumque uitia, inquit Plinius. De holothurio, stella, & pulmone marino. CCXLIX. Cap. Vae holothuria uocantur, non ut tethya adhaerendo, sed absoluta uiCuunt: mouere tamen se nequeunt, sicuti nec ostrea. uiuunt quidem sine ullo sensu, perinde ut plantae absolutae (ut epipetron): ut eadem ferè sit natura quae fruticibus, à quibus parum differunt, sua scilicet absolutione. Quę stella uocatur, neque animal perfectum, neque planta, sed am bigit atque ancipiti est natura, quemadmodum & urtica. Forma eius stelB lis quae pinguntur, similis est. Parua admodum caro est illi intus, extra du2 riore callo. Conchas aggressa eas exugit, omnemque cibum statim peragit: adeoque natura calida est, inquit Aristoteles, ut omnia in mari contacta decoquat & adurat. Draconis marini scorpionumque ictus carnibus earum impositis: item araneorum morsus sanantur. In summa, contra omnia uenena uel potu uel ictu uel morsu noxia, succus earum ex iure decoctarum 3 efficacissimus habetur. Inter haec & pulmo naturam habet pene fruticis sponte enim prouenit, uiuitque absque ullo sensu: non tamen adhaerendo, sed absolutus, perinde ac planta absoluta. Pulmo marinus recens, tritus at que illitus, podagris pernionibusque auxiliatur: aiuntque pulmonem marinum decoctum in aqua calculosis prodesse epotum. Pulmonis marini ci nis adalligatus egregie mulierum profluuia purgat. 1 Quae liolothuria, &c. Tubera uocat Theodorus. 2 Conchas aggressa eas e Inter xugit. Quanam utatur astutia in exugendis ostreis, legas apud Oppianum. 3 haec, &c. Halipleumon, ni fallor, est apud Plinium lib. 32. CCL. De urtica. Cap. Rtica item ancipiti natura est, ambigens & plantae & animali. Nulla V huic testa, sed corpus omni ex parte carnem prae se fert: urtica etenim

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
