# De differentiis animalium 562

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CCXLVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/562
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/562

Locus hic Aristotelis mihi quidem suspectus est: neque sane uetus interpres cum exem plaribus nostris Graecis con uenit. men quoties libeat absolui, absolutumque uagari quoddam urticarum ge-E nus notatum est, quod & echinos & pectunculos in quos offenderit, corro dit. Quae enim in cauis sinuosisque adhaerent, nunquam à saxis absoluuntur: quae uero in saxorum planis marginibus uiuunt, absolutae sedibus uagantur. Duplex genus percipitur urticarum: alterum corpore paruo, quod cibo aptum est: alterum maiusculo duroque, quale circa Euboiae Chalcidem gigni scimus. Sunt omnes hybernis mensibus carne constante atque rigidiuscula: quamobrem per id tempus capiuntur, ciboque idoneę sunt.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
