# De differentiis animalium 563-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CCLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/563-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/563-2

Cap. CCLI. De spongia. C Pongia nullam habet carnem, sed similis omnino plantis est: praesertim Ocum adhaerendo tantum uiuere possit, absoluta uero minime. At paruum aliquod discrimen est. Spongia nanque sensum aliquem habere creditur. argumento quòd multo difficilius abstrahuntur, nisi clanculum agatur, ut aiunt. Praeterea ad auulsoris accessum contrahuntur, ita ut euelli difficile sit: quod idem etiam faciunt quoties flatus tempestansque urget. Plinius, Spongiam, inquit, animal esse docuimus, cruore petris inhaerente. Aliqui narrant & auditu regi eas, contrahique ad sonum, exprimentes abundantiam humoris, nec auelli petris posse, ideo abscindi & saniem emittere. Quin & eas quae ab aquilone sint genitae praeferunt caeteris: nec usquam diutius durare H spiritum medici affirmant: sic & prodesse corporibus, quia nostrum suo mi sceant: & ideo magis recentes magisque humidas, sed minus in calida aqua, minusque unctas, aut unctis corporibus impositas: & spissas minus adhaerescere. Oppianus quoque tradit, à spongiis euulsis distillare saniem, quae si spongiatoris forte naribus adhaereat, sępissime hominem suffocat. In saxorum rimis & cauernis oriuntur spongiae, non aliter atque ea quae testis intecta sunt. Aluntur conchis, pisce, limo. Et uiuere spongias esca manifesto conchae in his repertae ostendunt: & aperiendo claudendoque pisciculos capit spongia. aperit autem antequam ingrediantur: claudit & contrahit cum ingressi sunt. Adhaerent nec parte una nec toto: (intersunt enim fistulae quaeA dam inanes) sed pluribus passim particulis haesitant, & quasi membrana extenta subesse radicibus earum uidetur. Superne autem caeteri meatus concreti propemodum latent. At uero inferne quaterni aut quini patent, per quas pasci existimantur. Color illotis uiuisque nigricans est: candidae autem cura fiunt.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
