# De differentiis animalium 563

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CCXLVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/563
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/563

At aestate deteriores fiunt: praemadent enim & marcent, ut si tetigeris, facile dis cerpantur atque dispereant. Denique nulla tantisper euelli integra potest: ac aestus impatientia, saxa subire interius solent. Vrticis idem gignendi mo F dus est, atque iis quae testa includuntur. Mordent urticae non ore, sed tactu totius corporis: uis enim in his pruritu mordax, eademque quae terrestris urticae. Vrtica (ut author est Diphilus) & uentri & stomacho grata est, aluum atque urinam ciet, parciusque nutrit: ut uero Xenocrates tradit, urticae gustui suaues, sed stomacho admodum ingratae sunt. Assae elixis ad aluum mouendam magis idoneae: quae lapillis adhaerent, urinam magis cient: quę passo aut uino mulso condiuntur, facile concoquuntur, aluumque mouent: quae autem coquuntur in passo unà cum oleo, lubricum quidem illud retinent, aluumque cient: sed uentrem replent, & difficulter in uentriculo con ficiuntur. Vrticam marinam in uino potam calculosis prodesse aiunt. In oleo coquuntur urticae: quo ne pili renascuntur, nonnulli sunt usi.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
