# De differentiis animalium 566.4-6

Edward Wotton, De differentiis animalium, 566.4 to 566.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/566.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/566.4

Herpes quoque animal à Graecis uocatur quo praecipue sanantur quaecunque serpunt. Protogeustę animalia sunt Indica, quae gustum habent acutissimum. τριχοβρῶτς animalculum quod setas uillosue concutiat. Haec duntaxat nominauere authores sicuti & sirulugum, quod nec quale esset animal, nec ubi nasceretur, tradiderunt. Et Euphorion in commentariis scriptum reliquit, H in Samo bestias olim fuisse feras maxima magnitudine nomine neades, quarum sola uoce terra discederet: earum ossa maxima, uel sua aetate exti tisse. Sunt etiam in mari nonnulla animalia effigie insolenti & sui generis: quae quoniam inuentu rara sint, constitui in genus non possunt. Iam enim piscatores uidisse se retulerunt quaedam trabunculis proxima, pullo colore, tereti figura, pari ex toto crassamento. Item alia scutorum effigie, colore rubeo, pinnulis crebris. Ad haec alia quae genitale uiri imitarentur, tum spe i cie, tum magnitudine, sed pinnis subnexis binis loco testium. In magnis etiam imbribus multa apparent animalium genera, quę ante uel nunquam uel raro uisa fuerint. His igitur mihi satis admonuisse saltem uideor, quae de animalium A nimalium differentiis ab Aristotele, Dioscoride, Plinio, Galeno, aliisque ueterum multis sunt dicta. neque enim omnia in hunc librum transferen da censui, quae ab illis accuratissime sunt scripta. Tantum uero de singulis solum dixi, quantum legenteis ad antiquorum euoluenda scripta, nisi sint omnino rudes aut auersi, excitet: ac quo facilius cum his uersentur, auxilium praest et Ad haec alia quae genitale. Est piscis nomen, inquit Hermolaus, aedocon, quoc & nos genitale nuncupamus marinum, à nonnullis halesurion graece dictum. Quanquam halesurion sunt qui pro callyonimo pisce capiunt.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
