Latin
Cap. XIIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 57
Unproofread scanNot analysed yet
Est enim hominis pulmo simplicior, atque à singulari arteria partes in utrunque latus duę dependent: uenae quoque maiori, atque arteriae, quae aorta ab Aristotele uocatur, pulmo connectitur. Sub pulmone septum pectoris est, quę praecordia &septum transuersum appellant: disterminat enim hoc à reliquis pulmonem &cor. Costis hoc &hypochondriis &spinae, parte sui carnosiore, ualidioreque annexum est: parte uero media tenue est, membraneaque exilitate contextum. F Iecur sub septo positum, à dextro latere est: Lien à lęuo in omnibus, quae membra ista disposita habent per naturam non prodigiose. Iam enim legitimum illum locum in nonnullis quadrupedum, lienem cum iecinore permutasse uisum est. Iecinoris pars, quae ad septum transuersum &peri tonęum est, conuexa uel gibba: quae autem inferne uentriculum tangit, caua uocatur. In iis animalibus quę lienen habere necesse est, lien ipse quasi iecur adulteratum esse uidetur: adeo ut Plato lienem iecinoris ἐκμαγεῖον, id est effigiem dixerit. Quae autem lienem non habere necesse est, sed exiguus admodum lien ueluti notae gratia habetur, iis iecur bipartitum aperte est: &pars altera ad dextram, altera (quae minor est) ad sinistram situm habere solet. Et in nonnullis adeo diuisum patet, ut locis quibusdam lepores bina iccinora habere uideantur: quemadmodum in genere piscium, tum alij, tum cartilaginei iecur duplicatum habere uidentur. Fibras habet iecur, λόβοι, ἐπατίαι graece uocantur. est enim iecur, aliis multifidum, aliis simplicius. Iecur magna ex parte maximoque animalium numero, felle caret: uerum in nonnullis id habere in uesica sibi adnexum cernitur. Quae enim sanguinem habent animalium, maior pars fel habet, aut iecori aut intestinis an nexum: ut piscium plurimi, necnon serpentum maxima pars. Renes post haec iuxta spinam ipsam adhaerent in iliis: ex uisceribus ij maxime pinguescunt: &quanuis uehementer fuerint pingues, mediis tamen fere aliquid deest. Dexter in omnibus quibus sunt renes animalibus, superiorem obtinet locum, (nonnunquam iecoris fibram aliquam attingens) minusque pin H gui obducitur, &squalidior est, quod uel in omnibus aeque liquidò mani festatur. Porro à spinae uasis, arteria scilicet &uena magna, inseruntur in eos haud exiguae magnitudinis uasa: aliis utrinque singula, aliis quibusdam bina. Figura iis sima fere est, qua parte arteria &uena ipsis inseruntur, &qua se mutuo respiciunt: opposita uero parte, gibba. In omnium fere re nibus sinus inest concauus, (quibusdam amplior, ut in maioribus animan tibus, quibusdam uero arctior, ut minoribus) corpore quodam membra neo circundatus. Ex hoc utrinque sinu haud procul à locis quibus inserum tur, quae diximus uasa, meatus duo insignes concaui atque praelongi, ad ue sicam feruntur singuli ex singulis renibus, ὀρητῆρες à Graecis dicti. Et de uiA sceribus quidem, hoc est de pulmone, corde, iecore, liene &renibus, dictum iam est. B. Viscera, σπλάγχνα. Intercapedines, θαλήδεις, uetus Aristotelis interpres uacuitates dixit. C. Cor, καρδία. D. Ventriculi siue sinus, κειλίαν, ἢ κέλποι.