Latin
Cap. XVII
Edward Wotton, De differentiis animalium 59-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XVII. CImilarium autem aliae molles &humidę sunt, aliae siccę &solidę. MolOles inquam uel omnino, uel quandiu secundum naturam manent, id est in sede &concoctione naturali, ut sanguis, sanies, adeps, sebum, medulla, semen genitale, fel, lac, caro, &quae iis proportione respondent. Non enim omnia animalia partes has obtinent: sed sunt quę ad proportionem nonnullarum ex his constent. item excrementa omnia similaria uidentur: pituitam dico &bilem, tum flauam, tum etiam atram, &sedimenta alui atque uesicae.