# De differentiis animalium 59-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/59-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/59-2

Cap. XVII. CImilarium autem aliae molles & humidę sunt, aliae siccę & solidę. MolOles inquam uel omnino, uel quandiu secundum naturam manent, id est in sede & concoctione naturali, ut sanguis, sanies, adeps, sebum, medulla, semen genitale, fel, lac, caro, & quae iis proportione respondent. Non enim omnia animalia partes has obtinent: sed sunt quę ad proportionem nonnullarum ex his constent. item excrementa omnia similaria uidentur: pituitam dico & bilem, tum flauam, tum etiam atram, & sedimenta alui atque uesicae.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
