Latin
Cap. XVII
Edward Wotton, De differentiis animalium 61
Unproofread scanNot analysed yet
Venaeque ipsae in praetenues postremo fibras subter totam cutem dispersae, adeo in an-E gustam subtilitatem tenuantur, ut penetrare sanguis non possit, aliudue quam exilis humor ab illo, qui cacuminibus innumeris sudor appellatur. Sanguis in primis necessarius communisque omnibus animalibus sanguineis est. est enim his ultimum alimentum. Atque deficit sanguis quoties cibus non ingeritur: quoties uero ingeritur, augetur: et si alimenta bona assumuntur, sanguis integer est, si praua uitiosus. Liquidus &calidus semper est, quandiu in animalis corpore continetur: at ubi effluxerit, concrescit ferè omnium sanguis, nisi fibrae, quibus refertus est, eximantur: si uero fibras detraxeris, sanguis non cogetur. Sanguis incoctus sanies est: incoctus autem, aut quia concoctus nondum est, aut quia in serum degenerauerit. Fit enim per conce ctionem ex sanie sanguis. A Sanguis, αἴμα. uena, φλέψ: fibrę, iνες: sanies, ἴωρ. B Hippocrates in libro Eπιδημιῶν 2. ait, Cum nascitur infans cui uena quae in cubito est, pulsauerit, furiosus ille &iracundus euadet: cui sensim mota fuerit, lentus. Plato etiam in Timaeo: cor uero simul &uenarum fontem, &eius sanguinis, qui per omne corpus cum impetu fertut, &c. Celsus quoque in prooemio, Neque quid uenas moueat, inquit, sed quid quaeque genera motus significent, &c. Plinius lib. 32. Nullo uino aeque uenae excitantur. &aliis item plerisque locis. Vitruuius lib. I. rithmos uenarum appellauit. C. Arteria. Quemadmodum à maximis hisce caudicibus exeuntes radices atque rami, id est uenae arteriaeque minores passi per uniuersum sparguntur corpus, accurate docuit Galenus, cum in aliis, tum uero breuissime simul ac apertissime in eo libro, quem de Dissectione uenarum &arte riarum inscripsit. D. Sanguis, αἵμα. E. Sudor, ἰδρός. Sanies, iχωρ, significat etiam id quod in exanguibus uicem sanguinis praestat: sicuti &in quibusdam iὸς, id est uirus. De neruis, ligamentis, &tendinibus.