# De differentiis animalium 61-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/61-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/61-2

Cap. XIX. R Eruorum mox ordinem persequemur. His ceu canalibus quibusdam trans N mittitur sensus, & motus à cerebro in uniuersas animalis partes. Aut enim à cerebro manifeste oriuntur, aut per mediam dorsi medullam transmittuntur: ex qua prodeunt circiter sexaginta. Nullus à cerebro aut spinali medulla producitur neruus, ἀξυγὴς, id est non coniugatus, sed semper alter ad dextram, ad sinistram alter: eadem prorsus utrinque magnitudine, situm obtinent. Nerui omnes sua substantia cerebro sunt duriores: uerum qui sensum oculis praestant, densiores omnino conspiciuntur, haud magnopere ta men duriores: atque hi omnium soli sensibiles meatus in se habere cernun H tur. Sunt nerui alij molles, alij duriores: molles nerui, sensus sunt instrumenta, quemadmodum duri, motionis. Ex parte cerebri posteriore mollis neruus penitus nullus producitur: ex anteriore autem duros quosdam ner uos oriri fuit necesse: in quibus, opinor, sunt ij quibus oculi mouentur. Quicunque uero neruorum molliores sunt, ij nihil à medulla spinali dif ferre uidebuntur, quod scilicet ad mollitiem attinet. Nerui non solidantur incisi: mirumque uulneratis summus dolor, pręsectis nullus. E neruorum genere censentur ligamenta & tendines: ligamentum proprie & non com muniter appellatum corpus est neruosum, album, exangue, solidum, sine sensu, similiterque neruo concauitatis expers: ex osse quidem omnino or A tum habens: insertum autem in os aut musculum: ut scilicet os ossi, aut mu sculum ossi coniungat, & tanquam uinculum contineat.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
