# De differentiis animalium 62-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/62-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/62-2

inde ad neruos. In corde item fibrae sunt, quales in musculis cernimus, quibus caro circumhaeret: caeterum non est idem fibrarum genus, sed quae in musculis habentur, neruorum ac ligamentorum sunt particulae. Cordis propria quaedam est fibrarum species, aeque scilicet ac uenarum tunicae atque arteriarum: itemque intestinorum, uentriculi, uteri, & uesicae utriusque: li cet enim in iis membris, propriam quandam uidere carnem suis ipsorum C fibris circunnascentem. Aliud item genus fibrarum est, quod consistere in sanguine solet, quanquam non cuiusque animalis: spissari autem sanguis non potest, si id genus fibrarum detrahatur, ut dictum est: spissatur uero si non detrahatur. Genus id ergo fibrarum, tametsi maiore ex parte in sanguine animalium inest, tamen cerui, procis & bubali, & aliorum quorundam sanguini deest: quocirca eorum sanguis non similiter atque cęterorum concrescit, sed ceruorum perinde ut leporum solet spissari: uidelicet non coitu firmiore, ut caeterorum, sed fluido, quale lac est quod iniecto coagulo coiuerit. Sanguis, uena, arteria, neruus, ligamentum, tendo & fibra, ita se habent. De ossibus. Cap. XXI. Ssa omnium animalis partium sunt durissima, maximeque terrestria. D Haec tanquam fundamentum quoddam ad uniuersi corporis molem

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
