# De differentiis animalium 62-3

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/62-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/62-3

sustentandam subiiciuntur: iis nanque membra omnia firmantur: magnitudinis quoque animalium meta atque terminus iis describitur. Ossium quaedam grandia & ampliter concaua sunt ac medullosa: quaedam mino ra, solida, ac sine medulla. In iis quae imbecilliora sunt animalibus, ossa sunt laxiora ac caua magis: fortioribus uero densiora ac conferta magis: ac proinde canis, lupus, panthera, reliquamque omnia, quę musculis ac neruis sunt robustioribus, densiorem multo ac duriorem habent ossium compaginem quàm oues, caprae, & id genus alia: quin & leo qui omnium est ferocissimus, ossa in caeteris quidem membris omnia habet medullae expertia: in foemoribus uero & si quis alius id genus artus, admodum exiguam ac tenuem.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
