# De differentiis animalium 62

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/62

Musculorum & νευρώσεις tendines nominantur, in quos scilicet musculi desinunt: mista autem eorum natura est, & media inter ligamentum & neruum. Horum quidam adec efficiuntur tenues, ut membranę potius uideantur. Facile autem dignoscuntur: nam si hos clara luce penitius inspicias, fibras quasdam intercurrentes ostendent. G Neruus, νευρον. horum sectionem in uniuersa corporis membra ostendit accuratissime Galenus lib. de usu partium, & de neruorum dissectione. Notat Aristoteles è cerebro exoriri meatus duos neruosos ualidos, qui per ipsas oculorum sedes, pertendentes in superiores χαυλιόδοντας finiunt: cum alioqui sentiat neruorum originem à corde, non à cerebro duci. H Ligamentum, συνδεσμος: haec uel neruorum nomine uo cant Aristoteles & Plinius. Sunt & alij ligamentorum usus, ut uidere est apud Gale B num libro Anatomices primo. A Tendines, τίνοντες, ἤ ἀπνευρώσεις, tendones. De fibris. XX. Cap. Fibrae inter neruum & uenam suam habent naturam: & nonnullae hu Emorem, saniem appellatum continent. tendunt à neruis ad uenas, ac

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
