# De differentiis animalium 63.5-6

Edward Wotton, De differentiis animalium, 63.5 to 63.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/63.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/63.5

Os deinde est, cuius posterior pars cum caluariae osse, quod iuxta aurem habetur, anterior cum parte supercilij extrema ad paruum oculi angulum coniungitur: iugale appellari potest, Graeci ξυγεδιὰς dicunt. Inter caluariam, & ea quae superiorem maxillam H constituunt, os est quod à cunei similitudine σφινοειδὲς uocatur, & ueluti cu neus inseritur. hoc si inter superioris maxillae ossa numerabimus, quindecim numero erunt: uel ut aliis placet, octo: inter quę censentur, & genarum & narium ossa. Duodecim faciei ossa numerant alij. Maxillae inferioris non est os simplex: in summo nanque menti acumine, si coquitur, laxatur. Maxillis dentium genus inhaeret, os partim cauum, partim solidum & adeo firmum, ut solum inter ossa ferri aciem respuat: neque eandem penitus naturam quam caetera ossa habet. Caetera nanque in prima corporis constitutione omnia gignuntur, neque est quod post oriatur: at dentes post enascuntur. quo fit, ut cum deciderint, denuo possint oriri: solique dentes inter ossa, A tota uita crescunt. Dentes omnes in suorum ossium concauis infiguntur. Et ossa ipsa quibus continentur dentes, Φάτνα: quae subeunt foramina, βόθεια dicuntur. & capitis ossa ita se habent. Spina longitudinem & rectitudinem continet animalium: haec ex uertebris quatuor & uiginti constat (excepte osse sacro) in homine scilicet: nam in reliquis, ex pluribus compacta est. Harum tota compago in ceruicis uertebras, & dorsi, & lumborum, & os sacrum (quod & os latum uocatur à nonnullis) diuiditur.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
