# De differentiis animalium 64

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/64

Dorsi eam partem intelligimus, cui cum pectore est aequalis longitudo: quod subest reliquum, lumbi appellantur: quorum pars ultima sacro osse finitur, in homine inquam: homo enim cauda uacat. In collo septem uertebrae sunt: duodecim ad costas, ad lunbos quinque. Earum quae in collo sunt, supremae uertebrae in utroque eius latere sinus inest, in quos ingredi conspiciuntur processus ossis caluae sub inferiore cerebelli parte egressi, quae κρῶναι dicuntur. Ex secunda colli uertebra sursum uersus, in primae uertebrae sinus quosdam (quos ab oculorum sinus similitudine γλυνοειδεῖς appellant) prioribus minores, processus duo inseruntur, qui à figura turbinata πυρινοειδεῖς dicuntur: Hippocrates à figurae similitudine ὁδονόδιδεῖς uocauit: & totam quoque uertebra ὁδόντα, id est dentem inde nominauit. Vitima uero colli uertebra ἄτλας uocatur. Sub atlante proxima, & prima dorsi uertebra λορία dicitur: & quae illi subest, μαιχαλιστρ: quae deinde sequuntur, πλευρίται. Duodecima uero dorsi uertebra, Alo? στηρ. E lumborum uertebris, prima κεφείτης dicitur: postrema ἀσφαλττης. Os sacrum ex tribus particulis tanquam ex propriis quibusdam uertebris C compactum est: quarum extremae os aliud quartum quod coccix nominatur, additum est: cuius pars quae podici proxima inflectitur, κρυτὶ uo catur. Vertebrae omnes breues teretesque sunt: processus tamen quosdam exi gunt, ἀπφύσεις Graeci uocant. Ex mediis enim omnium (praeter primam) parribus postremis, exeunt ossei quidam processus: qui tanquam uallum spinam ab ea parte defendunt, ἕκανθα Graecis nomen est. Sunt & ab utroque uertebrarum latere processus: & à superiore etiam parte atque inferiore omnibus, exceptis tribus summis. Omnium spinae ossium, infimum (quod os sacrum dicitur) maximum est, quod ueluti fundamentum quoddam omnes sustinet uertebras. Secundum uero locum in magnitudine occupat, quae illi proxima uertebra est: quae inter eius quae in lumbis sunt, quinta numeratur. Re D liquae uero, quò longius ab infima recedunt, eò etiam fere magnitudine deficiunt. Primę itaque ceruicis uertebrae, minimę sunt omnium, & ob forami nis amplitudinem tenues: uertebrae nanque omnes foramine medio sibi iunguntur, quod σωλὴν dicitur, quo spinę medulla à cerebro descendit. Rursus a ceruice duo lata ossa utrinque ad scapulas tendunt: nostri scoptula, ἀμπλά τας Graeci nominant: ea summis uerticibus, qui ad scapulas sunt, sinuata, al iis triangula, paulatimque latescentia ad spinam tendunt. Haec parte sui po steriore cartilaginosa sunt, sed in imo maxime: ibique ualidis musculis ner uisque constricta sunt, nullique nisi in summo, ossi cohęrescunt. Inęqualia undique sunt haec ossa, atque omni ex parte dissimilia: gibba quidem exteriore ex parte, intrinsecus sima: & summa in parte crassa, in imo uero tenuia sunt: paulatimque pleniora euadunt, donec ad eam partem peruenerint, quam E scoptuli ceruicem nominant. Is in extremo in acetabulum desinens (ut modo diximus) eius ossis caput in se excipit, qui humerus dicitur, efficitque humeri arti culum.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
