# De differentiis animalium 66.5-6

Edward Wotton, De differentiis animalium, 66.5 to 66.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/66.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/66.5

nam in prioribus illis H quicquid cum pectoris osse committitur: non os est, sed in cartilaginem degenerat: & suprema costa, ea parte conspicitur maxima, qua spinę adnectitur: reliquae in medio, & ubi ad pectoris latus accesserint, latiores sunt, quae earum partes πλάται dicuntur: angustiores autem, qua spinae coniunguntur, & κωπία uocantur. Pectoris os, σονον à Graecis nominatum, à iugulo statim incipit, & per medium pectoris protensum ad praecordia ipsa molli cartilagine terminatur: (quae quidem cartilago triangula est, & à nonnullis ęφοειδὴς appellatur. ) non unum os hoc est, sed ex pluribus ossibus constat: sunt autem numero septem, sicuti costae utrinque septenae, quae cum ipsis alligantur. Brachij ossa sunt, primum humerus: hic extremis utrinque capiA tibus tumidus: mollis, sine medulla, cartilaginosus: medius, teres, durus, medullosus, & in priorem, & exteriorem partem leniter gibbus. maximum omnium hoc os est, foemore excepto. Summa eius pars grandiusculum ha bet caput, & in eo tuberculum quoddam adnatum rotundum, quod scapu larum ossi inseritur: pars autem inferior in tubercula duo desinit inaequalia, inter quae sinus est: circa hunc cubitus mouetur.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
