# De differentiis animalium 71-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. XXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/71-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/71-2

Cap. XXIIII. DEpilis & cute, atque de iis, quae uicem pilorum cutisque suppetunt, ita Dseres habet: cutem omnia habent quibus inest sanguis: pilos habent H quae pedestria eademque uiuipara sunt. nam lana etiam pilus est, sed pilus proprie crassior est & procerior: lana uero crispa magis ac tenuis. Cortice autem integuntur quae ouipara sunt pedestria, appellanturque Φολιδα: squama uero pisces tantum, sicuti penna aues: & testa silicea includuntur, quae testacea dicuntur, ut ostreae: crusta operiuntur, quae crustata uocantur, ut cancri, locustae. Gignuntur pili ex uaporibus fuliginosis è cute exeuntibus, iam lori formam adeptis: quorum quod in meatibus est, stirpis radici simile uidetur: quod uero ex cute extat, ipsi ueluti stirpi. Habent autem pili ad suam radicem lentum quendam humorem, quo protinus, ubi euulsus pilus est, si qua leuiuscula tangat, ita adhaeret ut trahere possit. Quibusdam ani A malibus nulli dati sunt pili: aliis supina in parte nulli, aut pauciores quàm in prona. lis animalibus qui molli sunt cute, ut homo, quanto siccior calidiorque cutis fuerit, tanto magis pilos gignere potest.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
