# De differentiis animalium 71

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/71

De unguibus, ungulis, chelis, id est ungulis bisulcis, cornibus Cap. XXIII. & rostris. Vnt item alia partium genera, quae naturam nec eandem habent, quam Oea quę exposita sunt: nec longe ab iis remotam, ut ungues, ungulae, chelae, cornua: praeterea rostrum, quale datum auibus est: haec enim & flexilia & fissilia sunt: cum nullum os findi possit, sed fragile quodque habeatur. Colores cornuum, unguium, ungularum & chelarum, cutis pilorumque colorem sequuntur: etenim cutis nigrae, cornua nigra, & ungues ungulaeque nigrae oriuntur. Et candidae pari modo in colore respondent: mediis etiam medium eadem colorem praeferunt. At dentes naturam ossium aemulantur: quamobrem hominum nigrorum ut Aethiopum, atque similium den tes, ut ossa candent: ungues nigri, modo suae cutis apparent. Cornua parte plurima caua sunt ab radice, quatenus ambiunt os, quod ortum à capite, ca uo cornu inseritur, totumque implet: in mucronem tamen solidum & sim plicem exeunt. Adhaerent cornua cuti potius quàm ossi. Ceruino generi to ta solida & sparsa in ramos, & omnibus annis decidua, nisi castrentur: cum ex caeteris cornigeris nullum cornua amittat. Cornua quibusdam inesse di cimus, sed per similitudinem: cum nullum ex iis cornu officio fungatur: qualia cochleis data sunt ad praetentandum iter: quae enim iure cornua intelliguntur, gerunt quadrupedes uiuiparae ad uim, aut inferendam, aut de pellendam, quae uirium sunt officia: quod nulli ex caeteris quae cornua habere dicuntur, contingit. Vngues à neruis neruosisue ligamentis orti, iis G scilicet quae digitorum ossa continent, indurescunt. Habent autem ungues quibus digiti sunt: digiti uero iis sunt, quibus pedes articulis formati, excepto elephanto. ungues etiam in senectute, & defuncto augescunt, durioresque redduntur: & ungulae quoque maiores in senecta redduntur: quod idem rostris etiam auium euenit. Vngues praeterea nonnullis animalium adeo duritate degenerant, ut prae nimia duritudine nihilo ab ossibus differre uideantur. De pilis & cute, & quae his proportione respondent, scilicet cortice, squama, testa & crusta.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
