# De differentiis animalium 74.1-4

Edward Wotton, De differentiis animalium, 74.1 to 74.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/74.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/74.1

Vtraque siue membranam dicere placet, siue tunicam, (χτῶνα nanque Grae ci dicunt) substantia omnino simili est: utraque enim araneae modo praetenuis est: non ut tendines quidam, qui cum in membranarum speciem tenues sint, si tamen eas clara luce inspicias, fibras quasdam tenues intercurrentes ostendent. At non ita peritonaeum: est enim simplex, totum sibi continuum & adamussim similare corpus, quod inde nomen habet ἀπὸ τοῦ περιτετόατα, id est quod praetendatur omnibus, quae inter septum transuersum & crura continentur. Eodem etiam modo succingens costas membrana simplex est peritonaeo similis, eundemque usum omnibus spiri tus instrumentis, quae intra pectus sunt praestat, quem peritonaeum iis quae nutriendi gratia in uentre sita sunt. Costas nanque omnes intrinsecus succingit: & operimentum est eorum quae intra pectus continentur omnium. Ve rum non una est membrana quae utriusque lateris costas succingit: à dextra et enim parte una est, à sinistra altera. Neque unum & continuum est totius pectoris spatium internum (ita enim uoco βρυχρείαν) sed membranis distinguitur. Ex membranis nanque illis succingentibus oriuntur partes duae, quę totum hoc pectoris spatium diuidunt, atque ob id Διαφράττοντες uocatae. Hae ad iugulum usque à dorso ascendentes, & per totam ossis, quod in medio pectore est, longitudinem ad mucronatam usque cartilaginem, quae ξιφοεδῆς dicitur, porrectae, mutuo sibi cohaerent: nisi ea tantum parte qua cor situm est. Hic nanque separatę, cor ipsum unà cum propria quadam membrana, siue tunicacrassiuscula cor ipsum ambiente (περικαγδιον uocant) inter se conprehendunt. Succingentium autem bases, supernis septi transuersi partibus superbiacent: quemadmodum alia quaedam membrana similis, infernis substrata est, quae peritonęi uertex, aut principium non inepte dicitur. Haec totam inferiorem septi regionem sublinit: ac ubi septum perforatum est, quo uasis transitus pateat, ibi iis ipsis quae permeant, undique adhaeret, ferturque una per totum corpus, ut quae iam ipsis simul & operimentum fiat, & quasi firmamentum. Eodem modo & membranae illae succingentes quae supra septum sunt, uasis septum permeantibus iunguntur, & simul per corpus feruntur. Membranosa praeterea quaedam corpora multis in locis H praeter haec existunt: quędam ex ossibus procedentia in ipsa ligamentorum substantia, quaedam ex neruosis musculorum finibus (ἀπνεύρωσιν uocant) intendinum substantia.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
