Latin
74.5 to 74.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 74.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
At quae uere maximeque proprie membranae dicuntur, cae sunt. Omentum quoque non nisi membrana est, πίπλουν à Graecis dictum. hoc omnia habent animalia quae sanguinem, sed alia pingue, alia macilentum. Nomen hoc à ueteribus ἀσθαλόοαν sortitum est, quoniam nulli intestinorum adhaeret: sed neque ulli alij perpetuo praeterquam iis tribus, uentriculo scilicet (à quo oritur atque dependet) lieni &colo, quibus semper connexum est. Adnascitur etiam nonnunquam, sed raro iecinoris fibrae cuipiam, aut ex nothis costis alicui. Est autem corpus ex duplici peritonęi ceu A plexu compositum, in quo uenae permultae sparguntur. Descendit uero in quibusdam animantibus, haud multo infra quàm umbilicus est: at in quibusdam ad pubis ossa: maximum id habent inter animantia, homines &simiae. Quod etiam lactes uocant, membrana &ipsum est duplex pertendens continua de intestinis ipsis ad uenam usque, quae in iecinoris porta est, uti ante dictum à nobis est. Vesica etiam utraque, tam ea quę urinam recipit, quae maior est, quàm quae flauam bilem, quae minor, membranosa est: quanuis maioris illius collum carnosum sit.