# De differentiis animalium 74.5-6

Edward Wotton, De differentiis animalium, 74.5 to 74.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/74.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/74.5

At quae uere maximeque proprie membranae dicuntur, cae sunt. Omentum quoque non nisi membrana est, πίπλουν à Graecis dictum. hoc omnia habent animalia quae sanguinem, sed alia pingue, alia macilentum. Nomen hoc à ueteribus ἀσθαλόοαν sortitum est, quoniam nulli intestinorum adhaeret: sed neque ulli alij perpetuo praeterquam iis tribus, uentriculo scilicet (à quo oritur atque dependet) lieni & colo, quibus semper connexum est. Adnascitur etiam nonnunquam, sed raro iecinoris fibrae cuipiam, aut ex nothis costis alicui. Est autem corpus ex duplici peritonęi ceu A plexu compositum, in quo uenae permultae sparguntur. Descendit uero in quibusdam animantibus, haud multo infra quàm umbilicus est: at in quibusdam ad pubis ossa: maximum id habent inter animantia, homines & simiae. Quod etiam lactes uocant, membrana & ipsum est duplex pertendens continua de intestinis ipsis ad uenam usque, quae in iecinoris porta est, uti ante dictum à nobis est. Vesica etiam utraque, tam ea quę urinam recipit, quae maior est, quàm quae flauam bilem, quae minor, membranosa est: quanuis maioris illius collum carnosum sit.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
