# De differentiis animalium 75-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/75-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/75-2

Ecommunis est: nam & exanguia quoque suam quandam habent carnem, ut ostrea & testacea reliqua. In genere animalium sanguineo, caro, & quod carni simile est, omnibus ferè inter cutem & ossa, aut quae ossi propor tione respondent, continentur: estque caro ueluti molle fulcimentum & pin Caro, σάρ D guiusculum ossibus impositum, ornandi pariter & uelandi causa. aboletur, & in uenas fibrasque transit, quoties animal extenuatur & gracilescit: uertitur item in pingue, quoties pabuli copia suppetit. Sed carnis plures sunt species: primam quidem, quae syncera & absque fibris est, & proprie caro dicitur, nusquam in corpore per se inuenias: sed est perpetuo musculi pars Musculi, μῦες. Musculi autem reuera carnes sunt, potissimumque partes ipsorum mediae: nam extremis in finibus plurimi in magnos desinunt tendines. Est autem & carnis quoddam genus cuiusque uisceris proprium, quod parenchyma al Erasistrato dictum est: iecinoris enim, lienis, renum & pulmonis caro, simplicis cuiusdam naturę est, circa cuiusque uisceris arterias, uenas, & neruos crescens. Cordis simplex carnis natura non est: sed sunt in eo sui generis fiGlandula, aδὴν.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
