# De differentiis animalium 76

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/76

Αλὴν ⟨ συστροφὴ σα κιόδης. παραστεται apud Polluci (nisi liber si mendosus) sunt meatus quibus desertur semen à testibus ad ὑρέθραν. Adeps & sebum (quod & seuum dicitur, brae, quales in musculis cernimus, quibus caro circumhaeret. Est & uentricu-E li, intestinorum, uteri, uesicae utriusque propria quaedam caro, quae suis ipsorum fibris circunnascitur. Lingua praeterea substantiam quandam habet sibi propriam: est enim rarior fungosiorue eius caro, & minus habens sanguinis, quàm sit musculorum. Neque enim eandem penitus formam habent haec carnis genera. Musculorum nanque caro rubicundior est ac mol lior, quàm uentriculi aut uuluae, uesicaeue aut intestinorum: cordis autem durior, & fibris magis uaria: musculi enim fibras habent positu simplici, & quae neruorum ligamentorumque sunt particulae, ut supra dictum est: cor dis autem propria fibrarum est species, quae situ sunt magis uario. De glandulis.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
